History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
quare praeter suam consuetudinem quadringentos equites constituerunt et sagittarios, et ad res bellicas, si unquam ante, tunc potissimum tardiores extilerunl, qui praeter usitatam sibi formam apparatus cum nauticis copiis certare cogerentur, idque contra Athenienses, qui, quicquid intentatum relinquebant, id semper deesse putabant spei de futuro rerum successu conceptae.
Praeterea varii casus qui multi et intra breve tempus praeter omnem exspectationem iis acciderant, maximum metum iis incutiebant, et verebantur, ne forte rursus aliqua calamitas sibi contingeret, qualis erat ea, quam in insula acceperant.
Et propterea ad pugnandam erant timidiores, et quicquid aggressi essent, id infelicem exitum putabant habiturum, propter animi diffidentiam, quod prius adversa fortuna premi non consuevissent.
Quum igitur Athenienses tunc oram maritimam vastarent, plerumque quiescebant, ut ad praesidium quodque exsccnsus aliquis e navibus fiebat, tum quod numero se quique inferiores esse ducerent, tum otiam quod in eo rerum statu constituti essent; una vero praesidiaria cohors, quae etiam ad Cotyrtam et Aphrodisiam hostes propulsavit, levis quidem armaturae turbam palatam impetu in eam facto terruit, sed quum gravis armaturae milites impetum excepissent, rursus se recepit, et aliquot ex ejus numero ceciderant, armaque capta sunt, et Athenienses erecto tropaeo in Cythera abierunt.