History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Prcelioque commisso Cytherii paulisper impetum sustinuerunt, deinde in fugam versi, in superiorem urbem confugerunt et postea cum Nicia ejusque collegis compositionem fecerunt ea conditione, ut omne de se statuendi arbitrium Atheniensibus permitterent, nisi mortis.

Quaedam autem colloquia et ante inter Niciam et Cytheriorum quosdam habita erant, quamobrem etiam citius et commodius et in praesentia et insequente tempore, quae ad compositionem pertinebant, inter eos transacta sunt; Athenienses enim Cytherios ex suis sedibus in alias transtulissent, tum quod essent Lacedaemonii, tum etiam quod insula agro Laconico adeo vicina esset.

Post compositionem vero Athenienses accepta Scandea, urbe ad portum sila, et praesidio Cytheris imposito, navigarunt ad Asinen et Hclos et ad plurima loca maritima, et exscensu ex navibus in ca facto et commorantes', ubicunque opportunum videbatur, regionem per dies circiter septem vastarunt.

Lacedaemonii vero, quum Cythera ab Atheniensibus teneri viderent, et exspectarent illos in suum etiam agrum exscensiones hujusmodi facturos, cum frequen-

170
tibus quidem copiis nusquam acie instructa obviam iis iverunt, sed militum gravis armaturae magnam manum in varias agri sui partes, prout unusquisque locus postulabat, praesidii causa miserunt, et ceteris in rebus sibi diligenter cavebant, metuentes, ne quid in rerum suarum statu novaretur, propter insperatam et ingentem cladem in insula recens acceptam, et propter Pylum et Cythera occupata, et propter repentinum improvisumque bellum, quod eos undique circumstabat;