History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et postea quum copias adversus Antandrum duxissent, urbem interveniente proditione capiunt. Atque propositum eorum erat, quum ceteras civitates, quae Actaeae vocantur, quas prius possessas a Mytilenaeis Athenienses tenebant, in libertatem vindicare, tum vero omnium maxime Antandrum, atque ubi eam munissent, nam et aedi· ficandarum navium facultas erat propter lignorum illic eopiam Idamque montem prope adjacentem, et collecto reliquo etiam apparatu inde proficiscentes Lesbum vicinam infestare, et in suam potestatem redigere iEolica oppida, quae in continente erant.
Et hi quidem haec paraturi erant.