History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses vero eadem aestate cum lx navibus et duobus militum millibus et aliquot equitibus, et cum Milesiis et aliis quibusdam ex sociis secum adductis bellum Cytheris intulerunt; praeerat iis autem Nicias Nicerali et Nicoslratus Diotrephis et Autocles Tolmaei filius.
Cythera autem insula est, quae agro Laconico adjacet e regione Maleae promontorii; incolae vero sunt Lacedaemonii e numero municipum, et Cytherodices magistratus Sparta quotannis eo transibat, et militum gravis armaturae praesidium in eam semper transmittebant, ejusque curam ingentem gerebant.