History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Omnique ratione properabant Lacedaemonios antevertere, et illas munitionum partes, quae oppugnationi maxime opportunae erant, prius absolvere, quam iUi ad opem loco ferendam venirent; nam major loci pars suopte situ munita erat, muroque non indigebat.

Illi vero tunc forte diem festum agebant, et quum hoc audirent, parvi faciebant, quod simul atque exercitum eduxissent, aut hostes suum adventum non exspectaturos, aut oppidum a se per vim facile receptum iri putarent; nonnihil eos etiam exercitus, qui in agro Attico adhuc erat \ retardavit.

Athenienses vero communito intra sex dies loco, qua continentem spectat et ubi maxime oportebat, Demosthenem quidem cum quinque navibus ibi reliquerunt, ut ei praesidio esset; cum ceteris autem, quorum major erat numerus, cursum in Corcyram et Siciliam urgebant.

At Peloponnesii, qui in Attica erant, accepto nuntio de Pylo occupata, domum celeriter se recipiebant; Lacedaemonii enim, et Agis ipsorum rex, id quod Pylo contigerat, ad se potissimum pertinere ducebant; simul etiam quia mature irruptionem fecerant, et frumento adhuc viridi plerisque commeatus deerat; et praeterea frigus acrius, quam illud anni tempus ferret, exercitum pressit.