History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque statim Demosthenes postulabat, ut locus ille muniretur, (hac enim de causa se cum illis navigasse), et demonstrabat magnam esse lignorum lapidumquc copiam, et locum natura munitum esse, et quum ipsum, [tum etiam magnum illius agn tractum circumcirca desertum esse; distat enim Pylus a

150

Sparto stadia circiter quadringenta, et sita est in eo agro, qui olim erat Messenius; Lacedaemonii autem Coryphasion vocant.

Uli vero dicebant, multa esse Peloponnesi promontoria deserta, si in iis occupandis civitatem exhaurire velit. Huic autem locus iste longe commodior quam ullus alius esse videbatur, tum quod ei portus adjaceret, tum etiam Messenios, quibus haec terra antiquitus domestica esset, et qui eadem, qua Lacedaemonii, lingua uterentur, illinc prodeuntes plurima damna iis inferre posse, et simul eos certos illius loci custodes futuros.

Sed quum neque ducibus neque militibus rem persuadere posset, quam postea etiam cum ordinum praelectis communicarat, propter navigandi difficultatem quiescebat, donec ipsos milites otium agentes, sententia mutata cupiditas invasit loeum muniendi.

Itaque manus ad opus faciendum admoverunt, nulla ferramenta ad lapides caedendos habentes, sed eos cum delectu comportantes; et ubi quisque apte quadrare poterat, coagmentabant; et lutum, sicubi opus illo esset, ob vasorum penuriam humeris portabant, corpore ito inclinato, ut commodissime io dorso permanere posset, et manibus a tergo consertis, ne deflueret