History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cleo igitur nuntio ad illum praemisso, per quem illi significaret se venturum, cum copiis, quas petierat, Pylum pervenit. Et quum in unum locum convenissent, ante omnia caduceatorem ad hostium castra in continente posita miserunt, ut illos provocarent, si vellent citra periculum imperare suis militibus in insula interceptis, ut et arma et se ipsos sibi traderent, ea conditione, ut custodia tolerabili servarentur, donec aliquid de rerum summa transactum esset.

Sed quum illi conditionem non accepissent, unum quidem diem se continuerunt; postridie vero noctu discesserunt, omnibus militibus in paucas naves impositis; ac paulo ante auroram, ab utraque insulae parte, et a pelago et a portu, ex navibus in terram descenderunt, gravis armaturae milites circiter octingenti, cursuque ad primum hostium praesidium in insula collocatum contenderunt.

Sic enim Lacedaemoniorum milites erant dispositi; in hoc primo praesidio milites erant circiter triginta; praesidium vero in media et planissima parte et prope aquam collocatum illorum plerique cum Epitada duce tenebant; quaedam vero non magna manus custodiebat ipsam extremam insulae partem, quae Pylum spectabat, quae pars et a mari praerupta erat, et a terra minime oppugnari poterat; nam et castellum quoddam vetustum ex saxis passim lectis constructum illic erat, quod sibi profuturum putabant, si qua roajore vi se recipere cogerentur. Atque ita quidem dispositi erant;

Athenienses vero primos quidem custodes, in quos incurrerant, confestim interfecerunt, in cubilibus adhue arma capientes et exscensu in terram ex navibus clam con-

162
fecto, illis opinantibus naves ex consuetudine ad stationem noctu commeare.

Sed simul atque dies illuxit, reliquus etiam exercitus in terram descendit , ex navibus paulo pluribus quam septuaginta, omnes praeter thalamios, pro suo quique genere armati; et octingenti sagittarii, et peltastae his non pauciores, et Messenii, qui auxilium tulerant, et ceteri omnes, quotquot circa Pylum erant, exceptis custodibus, qui in munitionibus erant.