History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Cujus rei causa erant Lacedaemonii, qui edixerant, ut quisquis vellet, frumentum molitum et vinum et caseum et si quid aliud esculentum esset, quod ad obsidionem tolerandam utile esset, in insulam importaret, hoc ingenti pretio aestimantes, et illi ex Helotibus, qui impor. lasset, libertatem promittentes.
Quare quum alii non sine gravi periculo comportabant, tum vero praecipue He-lotes, solventes ex qualibet Peloponnesi parte, et dum nox adhuc esset, appellentes ad eam insulae partem, quae pelagus spectabat.
Potissimum autem observabant, ut vento ad insulam deferrentur: facilius enim triremium custodiam latebant, quoties ventus a mari spirabat; nam ita res ardua erat, stationem circum insulam tenere, illi vero in appellendo navibus non parcebant; navigia enim pecuniis aestimata in littus impingebant, et milites ad illas insulae partes, ad quas commode naves appellere poterant, excubias agebant. Quotquot vero mari tranquillo periculum subiissent, intercipiebantur.
Illuc etiam per portum adnatabant urinatores sub aquis natantes, funiculo papaver mellitum linique semen contusum in utribus attrahentes; qui quum initio fefellissent, postea observari coepti sunt
Et quavis ratione utrique machinabantur, hi quidem, ut commeatus transmitterent, hi vero, ne se lateret.