History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Post haec Graeci, qui erant in Sicilia, sine Atheniensibus alii alios mutuo bello terra infestabant.

Ad Pylum vero adhuc obsidebant Lacedaemonios in insula interceptos Athenienses, et Peloponnesii, qui in continente stativa habebant, in suo loco se continebant.

Atheniensibus autem custodia admodum laboriosa erat propter commeatus et aquae inopiam; nullus enim erat fons, praeter unum, in ipsa Pyli arce, eumque non magnnm; sed plerique glaream ad mare sutTodientes, qualem credibile est aquam potabant.

Erant praeterea loci angustiae, quod in exiguo castra habebant; et quia naves nullam stationem habebant, harum quidem aliae per vices cibum in terra sumebant , aliae vero in alto ad ancoras stabant.

Et mora, quae praeter opinionem accidebat, maximam animis molestiam afferebat, quod homines in insula deserta interceptos, et aqua salsa utentes intra paucos dies a se expugnatum iri putarant.