History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hoc autem fretum est mare inter Rhegium et Messanam, qua brevissimo intervallo Sicilia distat a continente; atque haec est, quae Charybdis appellatur, qua Ulysses transisse
158
fertur. Propter loci autem angustias, et ex ingentibus pelagis, Tyrrheno et Siculo, mare in ipsum fretum irrumpens, et aestuosum existens, jure difficile existimatum est. In hoc igitur medio spatio Syracusani eorumque socii cum navibus paulo plus triginta sub serum diei proelium navale committere coacti sunt de navigio cursum illae tenente, obviam prodeuntes adversus sexdecim Atticas et octo Rheginas naves.