History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Volebant autem navale proelium experiri, quod naves, quae tunc Atheniensibus aderant, paucas esse animadverterent, majore autem illarum parte, quae venturae erant, insulam objideri audirent.

Si enim dasse vicissent, Rhegium terra marique obsessum in suam potestatem redactum iri, suasque res ita demum firmas fore sperabant; quum enim Rhegium Italiae promontorium, et Messana, quae est in Sicilia, in proximo sint, Athenienses facultatem non habituros , ut ibi in statione essent fretoque poterentur.