History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
His autem praeceperunt, ut in transitu simul et curarent res Corcyraeorum, qui in urbe erant, qui latrociniis ab exsulibus in monte degentihus infestabantur; et Pelopbn-nesiorum sexaginta naves illuc navigaverant, ut opem illis ferrent, qui in monte erant; simul etiam quod propter ingentem famem, qua Corcyraeorum civitas laborabat, res illas in suam potestatem facile redactum iri sperarent.
Mandarunt etiam Demostheni, qui post suum ex Acarnania reditum privatus erat, hoc ipsum flagitanti, ut his navibus, si vellet, circa Peloponnesum uteretur.
Quum autem inter navigandum e regione agri Laconici essent, et acciperent Peloponnesiorum naves ad Corcyram jam appulisse, Eurymedon quidem et Sophocles ad Corcyram tendere properabant, Demosthenes vero eos hortabatur, ut primum Pylum appellerent, deinde peractis rebus, quae peragendae essent, navigationis cursum conficerent; illis vero contradicentibus fQrte fortuna tempestas exorta classem Pylum detulit.