History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem agrum vastassent, Locri quidem cum peditatu domum redierunt, naves vero Messanae praesidio remanebant; et aliae, quae instruebantur, debebant statione ibi capta bellum illinc gerere.

Sub eadem veris tempora, antequam frumenta essent matura, Peloponnesii eorumque socii irruptionem in Atticam feeerunt (praeerat iis autem Agis Archidami filius, Lacedaemoniorum rex) et stativa ibi habentes agrum populabantur.

Athenienses vero et illas quadraginta naves, quas instruxerant, in Siciliam miserunt, et reliquos duces Eurymedontem et Sophoclem; nam Pyttiodorus, qui cum illis tertius erat dux, in Siciliam jam ante pervenerat