History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Brasidas vero ex Macedonia Toronen reversus, offendit Menden ab Atheniensibus jam occupatam. Ibique subsidens in Pallenen quidem propter virium imbecillitatem ad opem ferendam tunc se trajicere non posse ducebat, sed Toronen praesidio tuebatur.

Nam sub idem tempus, quo res apud Lyncum gestae sunt, Athenienses navalem expeditionem adversus Menden et Scionen susceperunt, ad quam se prius accingebant, cum quinquaginta navibus, quarum decem erant Chiae, et cum mille gravis armatune militibus de suis popularibus, et sexcentis sagittanis, et mille Thracibus mercede conductis, aliisque peltatis, quos illinc ex suis sociis collegerant; praeerat autem Nicias Nice-rati, et Nicostratus Diitrephis filius.

Quum autem a Potidaea cum classe solvissent, et ad eam pariem appulissent, ubi erat Neptuni templum, adversus Mendaeoscontendebant. Hi autem et ipsi et Scionaeorum trecenti, qui iis auxilio venerant, et Peloponnesiorum auxiliarii milites, universi septingenti gravis armaturae milites, et Polydamidas ipsorum dux, extra urbem in colle natura munito castra posuerant.