History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Brasidas autem, ubi loca superiora nactus est, iter tutius faciens, eodem die primum pervenit Amissam in Perdices imperio.
Ipsique milites irati, quod Macedones priores recesserant, ut in quaeque incidebant inter eundum vel plaustra boum, quae ad illos pertinebant, vel sarcinas, si quae deciderant, ut in nocturno et pavoris pleno receptu contigisse credibile erat, illa quidem concidebant solventes, has vero sibi vendicabant.
Atque hinc primum Perdiccas Brasidam hostem judicavit, et in posterum animo concepit odium iu Peloponnesios, non consuetum illud quidem propter Athenienses, sed necessariis suis commodis derelictis agebat, quo modo quam primum cum iliis quidem compositionem faceret, ab his vero dissociaretur.