History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Isti vero quamdiu nondum proelium ineunt, illis sunt formidabiles, qui eos non sunt experti; nam et ipso multitudinis aspectu sunt terribiles, et vociferationis magnitudine sunt intolerabiles, et inanis illa armorum concussio quandam minarum significationem habet. Sed in ipso conflictu adversus eos, qui res istas fortiter sustinent, haud tales se praestant; quum enim nullum ordinem habeant, haudquaquam eos pudebit locum deserere, si premantur, et quum fuga aeque honesta et gloriosa ipsis videatur atque aggressio., etiam fortitudinem relinquit incertam. Pugna autem, in qua unusquisque rem arbitratu suo gerit, cuivis etiam salutis sub decora specie quaerendae occasionem facillime praebeat. Tuliusque existimant, nos sine periculo suo terrefacere, quam nobiscum ad manus venire ; alioquin enim hac potius quam illa ratione uterentur.
Denique quicquid terroris hactenus vobis ab iis incussum est, manifeste videtis re quidem ipsa leve esse, sed aspectu tantum et auditu incessere. Quod ingruens si sustinueritis, et quum tempus fuerit, militari disciplina ordinibusque servatis, retro vos subduxeritis, et in loca tuta citius pervenietis, et cognoscetis in posterum, hujusmodi turbas illis quidem, qui primum impetum susti nuerint, inani minarum strepitu fortitudinem ante conflictum eminus ostentare, illis vero, qui ipsis cesserint, animi strenuitatem non nisi insequentes citra periculum acres exhibere. »
Brasidas suos his verbis adhortatus, exercitum pedetenlim reducebat. Barbari autem hoc animadverso magna vociferatione ac tumultu ingruebant, existimantes eum fugere, et a se, si eum assecuti essent, interfectum iri.
Sed quum et excursores, quacunque impressionem facerent, iis occurrerent, et ipse cum delecta manu eos invadentes sustineret, ac praeter ipsorum opinionem adversus primum impetum restitissent, et quum deinceps ipsorum quidem irruentium impetum excipientes propulsarent, ipsis vero cessantibus pedem referrent, tunc vero plerique barbarorum avGraecis, qui cum Brasida in locis patentibuc erant, abstinuerunt, sed.quadam suarum copiarum parte relicta* quae eos abeuntes insectaretur, ceten cursu contenderunt in fugientes Macedones, quorum ut in quemque incidebant, eum trucidabant, et angustas fauces inter duos colles sitas, qua patet aditus in Arrhibaei fines , ocius praeoccuparunt , quia sciebant, nullam aliam esse viam, qua Brasidae se recipere posset. Atque quum accederet jam ad ipsam transitus difficultatem ut intercepturi circumsistunt.