History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Nisi ego suspicarer, viri Peloponnesii, terrore vos esse perculsos, tum quod soli derelicti simus, tum etiam quod barbari sunt iique magno numero, qui contra dos veniunt, non item vos docerem pariter in adhortando; nunc vero quod ad nostrorum desertionem et ad hostium multitudinem attinet, vobis, quae maxima sunt, brevi admonitione et adhortatione persuadere conabor.
Strenuos enim vos esse in rebus bellicis convenit non propter socios, quoties adsunt, sed propter propriam virtutem, nec ullam aliorum multitudinem extimescere, quippe qui venitis ex ejusmodi rebuspublicis, in quibus non multi paucis, sed , potius pauciores pluribus imperant, nulla illi alia ratione principatum adepti, quam proeliando superantes.
Barba- , ros autem, quos nunc propter ignorationem formidatis,quum ex certaminibus, quae antea cum iis inter illos, qui Macedo- | nes sunt, habuistis, tum ex iis, quae ego partim conjectura, partim fama intelligo, scire debetis non fore formidabiles.
Etenim quaecumque in hostibus quum re vera infirma sint, roboris tamen speciem habent, si vera de iliis experientia ac· cedat, adversarios magis confirmant; quibus vero aliqua fortitudo constanter adest, si quis eam ante non noverit, in eos audacius feratur.