History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Idcirco autem se edictum proposuisse illis, qui ad Athenienses confugerant, quod eos ceteris haud deteriores censeret ob amicitiam, quae iis cum illis intercessisset; neque se existimare eos, ubi experimentum fecerint ipsorum Lacedaemoniorum, minus benevolos his fore, sed multo magis, quanto magis se viros aequos praestent; nunc, vero illos propter ignorationem in terrore esse.
Universos autem hortabatur, ut se praepararent, ut quiionstantes socii futuri essent, et jam posthac omnium eorum, quae peccarent, culpam subituri; nam quod ad res praeteritas attineret, nulla injuria se affectos esse, sed illos potias ab aliis poten-tioribus, et si quid essent adversati, venia dignum esse.
Hic igitur quum haec dixisset eosque bono animo esse jussisset, ubi induciarum tempus praeteriit, Lecythum oppugnare coepit; Athenienses vero e munitione parum firma et ex aedificiis pinnas habentibus sese defendebant