History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem dies jam illuxisset et urbs firmiter teneretur, Brasidas Toronaeis quidem, qui ad Athenienses confugerant, et cum iis erant, per caduceatorem edixit, ut, quisquis vellet, ad sua egressus sine metu in civitate versaretur, Athenienses vero caduceatore ad eos misso jussit publica fide et sua absportantes Lecytho, quippe quod Chalcidensium esset, exire.

Illi vero ee locum quidem non deserturos dixerunt, sed postularunt, ut sibi per unius diei spatium ad suorum cadavera suscipienda fidem daret. Hic vero fide publica interposita duos dies iis concessit. His autem diebus et ipse vicina aedificia firmavit, et Athenienses sua.

Et concilio Toronaeorum coacto similibus verbis apud ipsos, quibus et apud Acanthios, est usus, non esse aequum, aut eos, qui secum de urbe dedenda transegissent, existimari ceteris deteriores vel proditores esse (nec enim servitutis imponendae causa neque pecuniis inductos hoc fecisse, sed boni publici et libertatis causa) aut eos, qui participes non exstitissent, existimare se non eadem commoda percepturos; venisse enim se non ut perderet aut civitatem aut aliquem privatum.