History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi vero ee locum quidem non deserturos dixerunt, sed postularunt, ut sibi per unius diei spatium ad suorum cadavera suscipienda fidem daret. Hic vero fide publica interposita duos dies iis concessit. His autem diebus et ipse vicina aedificia firmavit, et Athenienses sua.
Et concilio Toronaeorum coacto similibus verbis apud ipsos, quibus et apud Acanthios, est usus, non esse aequum, aut eos, qui secum de urbe dedenda transegissent, existimari ceteris deteriores vel proditores esse (nec enim servitutis imponendae causa neque pecuniis inductos hoc fecisse, sed boni publici et libertatis causa) aut eos, qui participes non exstitissent, existimare se non eadem commoda percepturos; venisse enim se non ut perderet aut civitatem aut aliquem privatum.
Idcirco autem se edictum proposuisse illis, qui ad Athenienses confugerant, quod eos ceteris haud deteriores censeret ob amicitiam, quae iis cum illis intercessisset; neque se existimare eos, ubi experimentum fecerint ipsorum Lacedaemoniorum, minus benevolos his fore, sed multo magis, quanto magis se viros aequos praestent; nunc, vero illos propter ignorationem in terrore esse.