History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero (erant enim gravis armaturae milites ad quinquaginta, qui in foro dormiebant) quum hoc sensissent, aliquot quidem ipsorum, qui in eorum manus inciderant, caesi sunt, reliqui vero partim itinere pedestri, partim ad duas naves, quae excubias agebant, fuga se recipientes, evaserunt in Lecythum praesidium , quod ipsi summum urbis pccupatum tenebant ad mare versus in angusto isthmo conclusum.

Confugerunt autem ad eos et Toronaeorum, quotquot eorum erant studiosi. \

Quum autem dies jam illuxisset et urbs firmiter teneretur, Brasidas Toronaeis quidem, qui ad Athenienses confugerant, et cum iis erant, per caduceatorem edixit, ut, quisquis vellet, ad sua egressus sine metu in civitate versaretur, Athenienses vero caduceatore ad eos misso jussit publica fide et sua absportantes Lecytho, quippe quod Chalcidensium esset, exire.