History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed id quod maximum erat, propter rerum novarum studium, quod in praesentia voluptatem afferre solet, et quod tunc primum Lacedaemo-' niorum toto animo bello intentorum experimentum essent facturi, ad quodvis discrimen adeundum erant parati.
Quae quum intellexissent inique, Athenienses quidem, ut in illis temporum angustiis et hieme licebat, praesidia in urbes dimittebant, ille vero, quum nuntium Lacedaemonem misisset, alias copias submitti jubebat, et ipse ad Strymonem naves struere parabat.
Lacedaemonii vero, partim quidem propter invidiam, qua civitatis principes ejus gloriae invidebant, partim vero, quia suos cives in insula captos recuperare bellumqne finire malebant, ei non obedierunt.
Eadem hieme Megarenses, quum longos muros, quos Athenienses tenebant, recuperassent, eos aequarunt solo, et Brasidas post Amphipolin captam cum sociorum exercitu profectus est in regionem, quae Acte appellator.