History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et de sociis in metu erant, ne deficerent. Nam Brasidas quum in ceteris rebus se moderatum praebebat, tum vero verbis ubique declarabat, se ad Graeciam liberandam emissum.
Atque civitates, quae Atheniensium imperio parebant, quum audirent et Amphipolin captam, et quae ille praestaret, ejusque mansuetudinem, tunc ad res novandas maxime erectae sunt, et caduceatores ad eum dam mittebant, rogantes, ut ad se accederet, et pro se quique ad illum primi deficere cupientes.
Etenim et impunitas iis fore videbatur, partim quidem, quod in aestimanda Atheniensium potentia tanto magis falsi erant, quanto illa major postea apparuit, partim vero, quod incerta voluntate magis, quam certa providentia judicarent, ut solent homines id quod cupiunt, inconsiderata spe amplecti, quod vero non cupiunt, judicii licentia rejicere.
Praeterea quod Athenienses cladem in Boeotia recens accepissent et quod Brasidas verbis ad animos hominum alliciendos appositis uteretur, nec vera referret, ut Athenienses secum apud Nisaeam, ubi suum exercitum solum haberet, non ausi sint confligere, fiduciam sumebant, nec quemquam contra se venturum credebant.