History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Post hanc pugnam etiam Demosthenes paulo post, quum ipsi tunc, ut dixi, de Sipharum proditione res non successisset, cum Acarnanum et Agraeorum exercitu et Atheniensium quadringentis gravis armaturae militibus, quos in sua classe habebat, egressus est in agrum Sicyonium .
Et priusquam omnes ejus naves eo appulissent, Sicyonii ad sua tutanda celeriter profecti, eos, qui in terram egressi erant, fugaverunt et ad naves usque perse-
Sub eosdem dies,quibus res ad Delium gesi* sunt, Sitalces etiam Odrysarum rex, quum bellum TribaOis in tulisset, et proelio victus esset, excessit vita. Seuthes vero Sparadoci filius, qui erat ipsius ex fratre nepos, Odrysarum, et ceterae Thraciae, cui et ille imperaverat regnum obtinuit.
Eadem hieme Brasidas cum sociis, quos habebat in Thracia, Amphipoli ad Strymonem fluvium sitae, Atheniensium coloniae, bellum intulit.