History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Flatus autem, qui per foramen in lebetem, habentem prunas incensas et sulphur et picem, ferebatur, ingentem flammam excitabat, et murum incendit, ita ut nullus super eum amplius consistere posset, sed omnes, eo deserto, in fugam sese darent, et munitio hoc modo caperetur.

Praesidiariorum autem alii quidem ceciderunt, ducenti vero capti sunt Ceterorum multitudo naves conscendit, domumque se recepit.

Quum autem decimo septimo die a pugna commissa Delium captum esset, et caduceator Atheniensis rerum gestarum prorsus ignarus non mullo post iterum venisset caesorum causa, Boeoti eos reddiderunt, nec amplius idem quod ante responderunt.

In illa autem pugna perierunt ex Boeotis quidem paulo pauciores quam quingenti, ex Atheniensibus vero paulo pauciores quam mille, et Hippocrates eorum imperator; levis armaturae autem et lixarum magnus numerus.