History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In illa autem pugna perierunt ex Boeotis quidem paulo pauciores quam quingenti, ex Atheniensibus vero paulo pauciores quam mille, et Hippocrates eorum imperator; levis armaturae autem et lixarum magnus numerus.

Post hanc pugnam etiam Demosthenes paulo post, quum ipsi tunc, ut dixi, de Sipharum proditione res non successisset, cum Acarnanum et Agraeorum exercitu et Atheniensium quadringentis gravis armaturae militibus, quos in sua classe habebat, egressus est in agrum Sicyonium .

Et priusquam omnes ejus naves eo appulissent, Sicyonii ad sua tutanda celeriter profecti, eos, qui in terram egressi erant, fugaverunt et ad naves usque perse-

189
cuti sunt, et eorum alios interfecerunt, alios vivos ceperunt. Et tropaeo erecto caesos suis pace sequestra reddiderunt.

Sub eosdem dies,quibus res ad Delium gesi* sunt, Sitalces etiam Odrysarum rex, quum bellum TribaOis in tulisset, et proelio victus esset, excessit vita. Seuthes vero Sparadoci filius, qui erat ipsius ex fratre nepos, Odrysarum, et ceterae Thraciae, cui et ille imperaverat regnum obtinuit.