History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hanc autem machinam cx longinquo spatio canis ad* vectam admovebant muro, qua parte potissimum vitibus lignisque constructus erat; et quum prope murum esset, gjandibus follibus ad antennae caput, quod ad ipsos spectabat, applicitis flatum ciebant.

Flatus autem, qui per foramen in lebetem, habentem prunas incensas et sulphur et picem, ferebatur, ingentem flammam excitabat, et murum incendit, ita ut nullus super eum amplius consistere posset, sed omnes, eo deserto, in fugam sese darent, et munitio hoc modo caperetur.

Praesidiariorum autem alii quidem ceciderunt, ducenti vero capti sunt Ceterorum multitudo naves conscendit, domumque se recepit.

Quum autem decimo septimo die a pugna commissa Delium captum esset, et caduceator Atheniensis rerum gestarum prorsus ignarus non mullo post iterum venisset caesorum causa, Boeoti eos reddiderunt, nec amplius idem quod ante responderunt.