History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
verum tamen maxime vel ipsorum Lacedaemoniorum magistratus, qui illuc proficiscebantur, res corrum-
Eadem aestate et sub idem tempus, quo A thenien-ses in Melo detinebantur, ilii quoque Athenienses, qui cum triginta navibus circa Peloponnesum erant, primum quidem ad Ellomenum Leucadiae quosdam cx praesidiariis per insidias interfecerunt; deinde vero cum majore classis apparatu et cum omnibus Acarnanibus, qui cum universis copiis, exceptis (Eniadis, eos comitabantur, praeterea cum Zacynthiis et Cephalleniis et quindecim Corcyraeorum navibus adversus Leucadem iverunt.
Atque Leucadii quidem, quum eorum ager tam extra isthmum vastaretur, quam intra , ubi et ipsa Leucas est sita et Apollinis templum, ob militum multitudinem necessario quiescebant; Acarnanes vgro exigebant a Demosthene Atheniensium duce, ut eos circumvallaret, rati et facile urbem expugnari posse, seque civitate sibi semper inimica liberatum iri.
Sed Demosthenes hoc ipso tempore verbis Messeniorum adductus est, ut crederet e dignitate sua esse, tanto exercitu coacto, iEtolis bellum inferre, quod et Naupacto hostes essent, et si hos superasset, reliquas quoque civitates, quas in illis Epiri partibus erant, in Atheniensium potestatem facile redacturum.
iEtolorum enim gentem magnam illam quidem, et bellicosam esse; quia tamen in vicis nullo muro cinctis, iisque longo intervallo inter se distantibus habitaret, et levi armatura uteretur, eam non difficulter ab eo subigi posse demonstrabant, antequam copias contra ipsum cogerent.
Suadebant autem, ut primum quidem invaderet Apodotos, deinde vero Ophionenses, post hos Eurytanes, quae est maxima iEtolorum pars; sermone autem utuntur perquam intellectu difficili, et carnibus crudis vescuntur, ut dicitur; bis enim captis ceteros etiam populos deditionem facile facturos.
Ille vero Messeniorum, qui in gratia apud eum erant, verbis adductus, praecipue vero, quia credidit, se sine Atheniensium copiis, cum solis Epiroticis sociis, et cum iEtolis posse itinere terrertri proficisci contra Boeotos, per Locros Ozolas ad Cytinium Doricum, Parnassum ad dextram habentem, donec descenderet ad Phocenses, qui propter amicitiam, quae iis cum Atheniensibus perpetuo intercedebat, ad eandem militiam alacriter venturi esse vel etiam per vim adduci posse videbantur; jam vero Phocensibus finitima est Boeotia; cum omnibus igitur copiis, invitis Acarnanibus, a Leucade solvens, oram maritinam legens ad Sollium navigavit.
Consilio autem cum Acarnanibus communicato, quum illi hoc non admisissent, quod Leucadem circumvallare noluisset, ipse cum reliquis copiis Cephalleniorum et Messeniorum et Zacynthiorum et cum Atheniensium trecentis ex suis classiariis (nam Corcyraeorum quindecim naves abierant) iEtolis bellum intulit.