History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Castrisque illo die apud Tanagram positis agrum populabantur, et noctem illic egerunt. Ac postridie, cum Tanagraeos, qui eruptionem in ipsos fecerant, et Thebanorum aliquot qui auxilio venerant, proelio superassent et arma illis abstulissent et tropaeum statuissent, redierunt alten quidem in urbem, alteri vero ad naves.

Nicias 'autem cum sexaginta navibus terram legens maritimam Locridis oram vastavit domumque rediit.

Sub hoc ipsum tempus Lacedaemonii Heracleam, quae est in agro Trachinio, missa colonia condiderunt, hac de causa.

Melienses in tres partes universi distinguuntur, in Paralios, Hierenses, Trachinios; ex his autem Trachinii ab (Etaeis finitimis bello attriti initio quidem se ipsos Atheniensibus adjungere statuerant; sed veriti, ne illi parum fideles sibi essent, Tisamenum legatum elegerunt, quem Lacedaemonem miserunt.