History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem aestate Athenienses triginta naves circa Peloponnesum miserunt, quibus praeerant Demosthenes Alcisthenis et Procles Theodori filius, sexaginta vero in Melum cum duobus millibus gravis armaturae militum; Nicias autem Nicerati filius ipsis praeerat.

Melios enim, quod insulam incolerent, nec imperio parere neque in societatem suam accedere vellent, adjungere sibi volebant.

Sed quum illi agro vastato se ipsis minime dederent castris ex Melo motis, ipsi quidem ad Oropum, quod est e regione, navigarunt; quumque sub noctem eo appulissent, gravis armaturae milites ex navibus egressi, ad Tanagram Boeotiae itinere pedestri protinus ire crr.perunt.

Athenienses vero, qui Athenis erant, universis copiis Hipponico Calliae

138
et Eurymedonte Thudis filio ducibus, dato signo in eundem locum terra suis occurrebant.