History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At Peloponnesii ad meridiem usque agrum populati, discesseruut, et sub noctem ignibus accensis significatum est iis,, sexaginta naves Atticas a Leucade venire, quas Athenienses certiores facti de Corcyraeorum seditione, deque classe cum Alcida adversus Corcyram itura miserant cum Eurymedonte Thu-clis filio, qui ipsis praeerat.
Peloponnesii igitur ea nocte stattim magna celeritate domum redierunt oram legentes; et navibus per Leucadium Isthmum transportatis, ne circumvehentes conspicerentur, se receperunt.
Corcyraei vero, quum et Atticas naves adventare, et hostiles discessisse intellexissent, Messenios receperunt, et in urbem introduxerunt, qui prius erant extra, jussisque navibus, quas instruxerant, in portum Hyllaicum circumire, dum illae circumvehuntur, si quem de inimicis cepissent, eum interficiebant; quinetiam eos omnes, quibus persuaserant, ut naves conscenderent, ex navibus ejicientes discesserunt, et ad Junonis templum profecti ex supplicibus cirdter quinquaginta ad judicium subeundum verbis adduxerunt, omnesque capite damnaverunt.