History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hostes vero, quamvis navali proelio superiores essent, ad urbem tamen accedere non sunt ausi, sed cum tredecim Corcyraeorum navibus, quas ceperant, in continentem navigarunt, unde venerant
Postridie vero urbem nihilo magis infesta classe petierunt, licet ejus incolae 111 magna perturbatione et trepidatione essent, et Brasidas, ut fertur, Alcidam ad hoc adhortaretur ; non enim par erat ejus suffragii vis; sed in promontorium Leucimnam ex navibus egressi agros vastabant.
Interea vero Corcyraeorum populus, vehementer metuens, ne Peloponnesiorum classis urbem invaderet, cum supplicibus ceterisque in colloquium de civitate conservanda venerunt; et eorum nonnullis persuaserunt, ut naves conscenderent. Nam niliilo minus triginta naves instruxerant, [hostis adventum opperientesj.