History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi verof quum propter hanc legem curia prohiberentur, et simul etiam audirent, Pithiam, quamdiu senator esset, multitudini persuasurum, ut eosdem amicos liostesque duceret, quos Athenienses, facta conjuratorum manu, cura pugionibus in senatum ex improviso irrumpunt, et quum ipsum Pithiam, tum etiam alios tam senatorum quam privatorum hominum ad sexaginta interficiunt. Pauci vero quidam, qui cum Pithia sentiebant, ad Atticam triremem, quae adhuc aderat, confugerunt.
Hoc facinore perpetrato, et convocatis Corcyraeis, dixerunt haec optima esse, atque hoc modo eos in servitutem ab Atheniensibus minime redactum iri, atque in posterum neutros, nisi si cum singulis navibus pacifici venirent, a Corcyraeis recipiendos; si vero cum pluribus, eos in hostium loco ducendos. Ut autem dixerunt, ita populum confirmare sententiam coegerunt
Mittunt vero etiam statim legatos Athenas, qoi et res gestas nuntiarent, ut ipsis commodum erat, et illis, qui co confugerant, persuaderent, ut ne quid incommodum molirentur, ne qua turbatio rau-tatioque fieret.