History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Pithiam, hic enim erat voluntarius Atheniensium hospes et tunc populi princeps, isti viri in judicium vocant, crimini dantes, quod Corcyram in Atheniensium potestatem redigere moliretur.
Hic vero absolutus, vicissim reos facit quinque ex illis omnium ditissimos, crimini dans, quod ex Jovis et Alcini sacro agro vitium statumina praeciderent; pro singulis autem eorum singuli stateres erat mulcla constituta.
Quumque illi judicio mulctati essent, et ad templa consedissent supplices propter mulcfce magnitudinem , ut, compositione facta, certis pensionibus mulctam irrogatam persolverent, Pithias (erat enim et senator) Corcyraeis persuasit, ut lege in eos agerent.