History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Nihilo tamen minus proferentes quidquid juris habemus et adversus Thebanorum simultates et adversus vos reliquosque Graecos, beneficia nostra commemorabimus, et flectere vos conabimur.

Respondemus enim ad vestram illam perbrevem interrogationem, nunquid in hoc bello de Lacedaemoniis eorumque sociis aliquo modo bene meriti simus, si nos ut hostes interrogatis, nullam vobis injuriam fieri, quod nullis beneficiis affecti estis; amicos vero si nos ducitis, vos potius peccare, qui bellum nobis intuleritis.