History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed quum maximis difficultatibus undique premamur, cogimur et tutius esse ducimus, non taciti periclitari. Quod enim dici potuit si dictum non fuerit, iis, qui in tali discrimine versantur, culpa imputari possit, quod hoc si dictum esset, salutem dare potuisset.
Sed praeter alia etiam ipsa persuadendi ratio in difficili nobis est Nam si ignoti inter nos essemus, allatis testimoniis rerum illarum, quas ignoraretis, causam nostram fortasse juvaremus; nunc autem apud eos, qui rerum sunt gnari, omnia dicentur, nec illud pertimescimus, ne propterea quod jam ante apud vos contra nos statueritis, merita nostra esse vestris inferiora, crimini hoc ipsum nobis vertatis, sed ne, dum aliis in nobis gratificamini, judicium jam peractum subeamus.