History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem quodam fortunae beneficio tunc nullus ventus contrarius spirasset, et prior navis haud magna festinatione navigaret ad negotium immane , heee vero hunc in modum adeo properaret, illa quidem tantisper praecessit, ut Paches decretum legisset, et imperata tunc ipsum facturus esset, haec vero post eam ad portum appulit, et impedivit, ne civitatem perderet. Tam exiguo intervallo Mytilene a periculo abfuit.

Ceteros vero, quos Paches ut praecipuos defectionis auctores miserat, Athenienses ex Cleonis sententia morte mulctarunt; erant autem numero paulo plures mille. Et Mytilenes muros demoliti sunt, et naves abduxeruut.

Postea vero tributum quidem nullum imposuerunt Lesbiis, sed agro, excepto Methymnaeorum, in ter mille sortes diviso , trecentas quidem eximias dis consecrarunt, in reliquas vero colonos de suis facta sortitione miserunt; quibus pecu-

122
niam Lesbii constitutam in singnlas portiones duas minas cx pacto et convento quotannis persolventes agrum ipsi colebant.

Oppidis etiam in continente sitis, quotquot Mytilenaei in sua potestate habebant, Athenienses potiti sunt, quae postea Atheniensium imperio parebant. Et apud Lesbum quidem ita res gestae sunt.