History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Haec enim et in posterum bona sunt et hostibus jam formidabilia ; quisquis enim recte consulit adversus hostes, is magis pollet, quam qui facto vim adhibens temere eos invadit.»
Atque Diodotus haec dixit. Prolatis vero horum sententiis inter se maxime contrariis, Athenienses sane quidem inter se contenderunt de decreto faciendo, et quum ad sufiragia ventum est, par fere utrinque numerus fliit, vicit tamen Diodoti sententia.
Quare confestim alteram triremem magna festinatione miserunt, ne, si forte prior ante advenisset, civitatem jam exstinctam offenderent; antecesserat autem uno ferme die et nocte.
Quum autem Mytilenaeorum legali huic uavi vinum et panem hordeaceum praeparassent, et magna praemia promisissent, si antevertissent , tanto studio cursum navigationis confecerunt, ut uno eodemque tempore et remigarent, et panem vino oleo-que maceratum comederent, et per vices alii somnum caperent, alii remigarent.