History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
et novitatem quidem orationis si quis afferat, facillime vobis imponi sinitis, si vero sobriam rerum aestimationem, nullo modo sequi vultis, quippe servi semper rerum inusitatarum, contemptores vero consuetarum,
et potissimum quidem cupientes singuli pro se quisque posse de rebus publicis agere, sin minus, resistendo certe illis, qui hac laude excellunt, non tardiores videri illoruiu sententiam assecutos esse, sed si quis aliquid acute dicat, id jam ante comprobasse, et simul ad ea quae dicuntur, ante intelligenda promptos esse, et tardos ad providenda ea, quae ex his eventura sunt;
quippe desiderantes semper aliud quid, ut ita dicam, quam ea, in quibus vivimus , aestimantes autem ne de praesentibus quidem rebus satis recte; proinde denique aurium voluptati dediti et potius similes iis, qui sophistarum spectatores sedent, quam qui de republica consultant.