History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque manifesto is ant dicendi facultate fretus hoc contendet, ut quod maxime placebat, contra demonstret decretum non esse, aut quaestu inductus speciosa oratione elaborata imponere vobis conabitur.
At respublica ab hujusmodi certaminibus praemia quidem aliis dat, ipsa vero pericula sustinet.
Culpa autem hujus rei penes vos est, eo quod malos vos arbitros certaminum praebetis, quippe qui consuestis verborum quidem spectatores, rerum gestarum vero auditores esse, res quidem futuras pro eo, ut quis optime dixerit, posse fieri aestimantes, de gestis vero rebus non ei, quod actum est et quod oculis i videtis, majorem fidem habentes, quam ei, quod auditum est, ab orationibus pendentes, quae pulchre indignationem commoverint ;