History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui autem muros conscendebant Plataeensium, inter haec, ubi primi suorum murum conscenderunt et utramque turrim custodibus occisis in suam potestatem redegerunt, ipsi et ad turrium transitus constiterunt eosque

111
custodiebant, ne quis per eas penetrans ad opem suis Terendam veniret; et scalis e summo muro turribus admotis suo-rumque pluribus per scalas ascendere jussis, hi quidem ex turribus, et ex inferioribus et ex superioribus earum partibus eos, qui subsidio veniebant, missilibus arcebant; ceteri vero interea, quorum major erat numerus, multis scalis simul admotis pinnisque dejectis per spatium, quod erat inter turres, transcendebant;

et pervadens quisque consistebat in fossae margine et hinc sagittis atque jaculis defendebant, si quis subsidio veniens praeter murum impedire co naretur transitum.