History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et trecenti eorum milites, quibus mandatum erat, ut, si quid opus esset, ad opem ferendam praesto essent , e muro ad clamorem procedebant. Et faces hostilis adventus indices Thebas versus tollebantur;

Plataeenses vero, qui in urbe erant, et ipsi ex suo muro multas faces tollebant, quae ad hoc ipsum praeparatae erant, ut ignium signa hostibus essent incerta, utque suspicati aliquid aliud esse, quam quod res erat, opem non ferrent, prius quam sui, qui exierant, evasissent, et in loca tuta se recepissent.