History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ampraciotae vero et reliqui, qui sic frequentes convenerant, quum suos abire animadvertissent, ipsi quoque magna contentione, cursuque concitato currere coeperunt, quod eos assequi vellent.

Acarnanes vero, primum quidem vel omnes pariter nullis induciis factis abire existimarunt, et ideo Peloponnesios persequebantur; quinetiam in quosdam e suis ducibus, insequi vetantes, ac dicentes, illos data fide abire, aliquis tela jaculatus est ratus se cum siiis prodi; deinde tamen Mantinenses quidem et Peloponnesios dimittebant, Ampraciotas vero caedebant.

Eratque magna contentio, et ignoratio, num quis Ampra-ciota, an Peloponnesius esset. Atque ad ducentos fere eorum interfecerunt; ceteri vero in Agraidem, quae finitima erat, diffugerunt, et Salynthius Agraeorum Rex, qui eorum amicus esset, eos excepit.