History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Demostheni autem et Acarnanibus nuntiatur, Ampraciotas, qui in sua urbe erant, primo illo nuntio, quem ex Olpis acceperant, excitos universis copiis per Amphilochiam ad opem suis ferendam venire, cupientes cum illis, qui in Olpis erant, se conjungere rerum ante gestarum prorsus ignaros.
Quamobrem confestim mittit aliquam copiarum partem ad vias insidiis obsidendas, et ad munitissima quaeque loca praeoccupanda, et simul cum reliquis copiis ad opem suis contra illos ferendam se parabat.
Interea vero Mantinenses et ceteri, quibus abeundi potestas pactis induciis data erat, per causam olerum et cremiorum colligendorum egressi, se subtrahebant rari, et colligentes inter abeundum ea, quorum causa scilicet exierant. Quum autem ab Olpa jam longe progressi essent, tunc se ocius proripiebant.