History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ac liberi relicti sumus nulla afia de causa, nisi quatenus ad imperium quaerendum, et specioso verborum praetextu, et consilii aggressione potius, quam armorum videbantur ipsis res obtineri posse.

Simul enim hoc etiam testimonii argumento utebantor, socios, qui idem jus suffragii ferendi haberent, ad eandem militiam cum ipsis nunquam invitos profecturos fuisse, nisi illi, quibus bellum inferrent, aliquod peccatum commisissent ; eadem autem opera etiam potentissimos contra infirmiores primum secum adducebant, et futurum erat, ut illos quum ad extremum reservassent, reliquis ab omni parte detractis, imbecilliores haberent.

Si contra a nobis initium duxissent, quoniam universi suas domesticas vires adhuc habebant, et alios, apud quos consistere poterant, haud ita facile socios subegissent.