History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nos vero, qui scilicet nostri juris eramus et liberi nomine, ad bella cum iis profecti sumus. Nec amplius pro ducibus fidelibus Athenienses habebamus, quia rebus ante gestis exemplis utebamur; nec enim verisimile videbatur, eos illis quidem servitutis jugum imposuisse, quos in eandem foederis societatem nobiscum receperant, ceteris vero, si quando forte facultas oblata esset, idem non esse facturos.
« Quod si jam omnes adhuc liberi nostrique juris essemus, certior nobis fides esset, non eos novi quidquam molituros esse; quum vero plerosque sociorum subegerint, nobiscum autem mquo adhuc jure vivant, consentaneum erat eos indignius esse laturos, quod nunc quoque, quamvis major pars jam illis cedat, nos soli aequum jus retinemus, idque tanto magis, quo magis ipsorum potentia aucta est et nostra solitudo.
Sed mutui metus aequalitas societatem sola facit fidelem; qui enim aliquid praeter jus facere vult, eo quod viribus non firmior impetum facturus esset, absterretur.