History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quod si jam omnes adhuc liberi nostrique juris essemus, certior nobis fides esset, non eos novi quidquam molituros esse; quum vero plerosque sociorum subegerint, nobiscum autem mquo adhuc jure vivant, consentaneum erat eos indignius esse laturos, quod nunc quoque, quamvis major pars jam illis cedat, nos soli aequum jus retinemus, idque tanto magis, quo magis ipsorum potentia aucta est et nostra solitudo.

Sed mutui metus aequalitas societatem sola facit fidelem; qui enim aliquid praeter jus facere vult, eo quod viribus non firmior impetum facturus esset, absterretur.

Ac liberi relicti sumus nulla afia de causa, nisi quatenus ad imperium quaerendum, et specioso verborum praetextu, et consilii aggressione potius, quam armorum videbantur ipsis res obtineri posse.