History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et quamdiu quidem ex aequo rebus praeerant, alacri animo sequebamur; postquam autem animadvertebamus, ipsos Medi odium paulatim remittere, sociis vero jugum servitutis imponere properare, tunc non amplius sine timore eramus.

Sed quum propter multitudinem eorum, qui sententiam laturi erant, non possemus in unum coeuntes iis resistere, omnes socii, praeter nos et Chios, in servitutem sunt redacti.

Nos vero, qui scilicet nostri juris eramus et liberi nomine, ad bella cum iis profecti sumus. Nec amplius pro ducibus fidelibus Athenienses habebamus, quia rebus ante gestis exemplis utebamur; nec enim verisimile videbatur, eos illis quidem servitutis jugum imposuisse, quos in eandem foederis societatem nobiscum receperant, ceteris vero, si quando forte facultas oblata esset, idem non esse facturos.