History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Fuisse autem musices etiam certamen et certaturos ventilasse, his item versibus indicat, qui sunt ex eodem Apollinis hymno; nam postquam Deliacum mulierum chorum celebravit, laudationem his versibus finiebat, in quibus et sui ipsius mentionem fecit:
- Verum agedum, nobis adsis cum Phoebe Diana,
- vos etiam cunctae me discedente valete,
- et memores estote mei posthac, homo si quis
- venerit huc alius peregre, dicatque : « Puellae,
- quis vir in his versans unquam dulcissimus oris
- pectora praecipue demulsit vestra canendo? »
- vos uno assensu sic respondete faventes:
- « Vir qui lumiuibus captus Chion incolit altam. »
Haec igitur argumenta Homerus praebuit, etiam priscis temporibus ingentem conventum et celebritatem in Delo heri consuevisse; postea vero Athenienses et insularum incolae coetus quidem saltatorum cum sacris eo mittebant, sed certamina et cetera pleraque, ut credibile est, adversis casibus exoluerunt, donec Athenienses certamen tunc instituerunt, et equorum etiam cursum, quod ante non fuerat.
Eadem hieme Ampraciotae expeditionem, qua Eury-loclio promissa ejus exercitum retinuerant, adversus Argos Amphilochicum suscipiunt cum tribus millibus gravis armaturae militum, et, irruptione in agrum Argivum facta, Olpas occupant, castellum in colle munitum prope mare, quod Acarnanes quondam quum munivissent, communi juridici conventus loco utebantur; ab Argivorum autem urbe, quae est maritima, fere quinque et viginti stadiis distat.
Sed Acarnanes partim copiis coactis ad Argos suppetias ferebant, partim castra posuerunt in eo Amphilochiae loco, qui Fontes vocatur, observantes Peloponnesios, qui cum Eurylocho erant, ne clam ad Ampraciotae transirent;
mittunt praeterea et ad Demosthenem, qui Atheniensium copias injEtoliam duxerat, ut sibi dux esset, et ad viginti Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, quibus praeerat Aristoteles Timocratis, et Hierophon Anti-mnesti filius.
Mittunt vero etiam, qui apud Olpas erant, Ampraciotae nuntium in urbem,rogantes, ut populus universis copiis auxilium sibi ferret, quia verebantur, ne Eurylochus et qui cum eo erant, Acarnaniam pertraneire non possent, atque ita sibi vel solis relictis proelium esset committendum, vel si domum redire voluissent, minime tutum esset.
Eurylochus igitur ac Peloponnesii, qui cum eo erant, simul atque Ampradotas, qui apud Olpas erant, advenire intellexerunt, castris e Proschio motis ad opem iis ferendam confestim proficiscuntur, et Acheloo transmisso iter per Acarnaniam faciebant, quae propter subsidium Argos missum praesidiis erat nudata, ad dextram quidem habentes Stratiorum urbem et ipsorum praesidium, ad sinistram vero reliquam Acarnaniam.