History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sequente autem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, cum sociis Graecis, et Siculis barbaris, quotquot violento Syracusanorum imperio pressi iisque societate conjuncti defectione a Syracusanis facta, ipsos in hoc bello juvabant, Inessam Sicilicum oppidum, cujus arcem Syracusani tenebant, aggressi sunt, et quum expugnare non possent, abibant.
In ipso autem receptu, Syracusani, qui m arce erant, Atheniensium socios, qui post illos regrediebantur, invaserunt, et impressione in eos facta, aliquam exercitus partem in fugam vertunt, et non paucos ocddunt.
Postea vero Laches et Athenienses, exscensu e navibus in nonnulla Locridis loca facto, ad Caicinum fluvium Locros, qui cum Proxeno Capatonis filio ad vim arcendam occurrerant, cirGiter trecentos proelio superarunt, armisque detractis abierunt.
Eadem hieme etiam Delum lustrarunt Athenienses ex oraculo quodam. Nam et antea quidem Pisistratus tyrannus eam lustraverat, non totam, sed tantum modo insulae spatium, quantum a templo prospici poterat; tunc vero tota expiata est hoc modo.
Quaecunque in Delo defunctorum monumenta erant, omnia sustulerunt, et edixerunt, ne quis in posterum in insula moreretur, neve mulier in ea pareret, sed in Rheneam insulam transportarentur. Distat autem Rhenea tam parvo intervallo a Delo, ut Polycrates Samiorum tyrannus, qui quondam ad aliquod tempus et classe potens fuit et quum aliarum insularum imperium tenuit, tum etiam Rheneam cepit, hanc Apollini Delio consecraverit, ad Delum catena religatam. Tunc quoque primum Athenienses post lustrationem festum quinquennale Delia instituerunt.
Erat autem et priscis temporibus in Delo frequens Ionum et accolarum ex insulis circumjacentibus conventus; nam cum uxoribus et liberis ad spectacula conveniebant, ut nunc Iones ad Ephesia, et certamen illic fiebat et gymnicum et musicum, chorosque mittebant civitates.
Imprimis antem Homerus declarat, ita tum rem esse, Ius versibus, qui sunt ex hymno Apollinis:
- Sed quum plurima mens tua gaudia cepit, Apollo,
- Deli cum natis ubi conjugibusque frequentes
- Iones in longa celebrant tua compita veste;
- illic cestibus et cantu gralisque choreis
- te oblectant memores posito certamine sacro.